monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 12
Possumus iuxta litteram, quando venerint dies captivitatis super vaccas Samariae, intelligere quod superent eas in praelio, et opprimant armis suis, et in congressione superatas compellant ad urbes munitas, quae comparentur ollis ferventibus: ut quomodo Ierusalem habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollae ferventi et plenae carnium; sic et urbes Samariae ollis ferventibus comparentur, quae fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captivitatem mutuo se videntes, et transferri in Armon montes Armeniae, qui Medis Persisque confines sunt.